Skip to main content

Full text of "Statuta facultatis iureconsultorum Vitebergensium anno MDVIII p. C. n. composita"

See other formats


Google 



This is a digital copy of a book that was prcscrvod for gcncrations on library shclvcs bcforc it was carcfully scanncd by Googlc as part of a projcct 

to make the world's books discoverablc onlinc. 

It has survived long enough for the copyright to cxpirc and thc book to cntcr thc public domain. A public domain book is one that was never subjcct 

to copyright or whose legal copyright term has expircd. Whcthcr a book is in thc public domain may vary country to country. Public domain books 

are our gateways to the past, representing a wealth of history, cultuie and knowledge that's often difficult to discovcr. 

Marks, notations and other maiginalia present in the original volume will appear in this flle - a reminder of this book's long journcy from thc 

publishcr to a library and fmally to you. 

Usage guidelines 

Googlc is proud to partncr with libraries to digitize public domain materials and make them widely accessible. Public domain books belong to thc 
public and wc arc mcrcly thcir custodians. Nevertheless, this work is expensive, so in order to keep providing tliis resource, we liave taken stcps to 
prcvcnt abusc by commcrcial partics, including placing lcchnical rcstrictions on automatcd qucrying. 
Wc also ask that you: 

+ Make non-commercial use ofthefiles Wc dcsigncd Googlc Book Scarch for usc by individuals, and wc rcqucst that you usc thcsc filcs for 
personal, non-commercial purposes. 

+ Refrainfivm automated querying Do nol send aulomatcd qucrics of any sort to Googlc's systcm: If you arc conducting rcscarch on machinc 
translation, optical character recognition or other areas where access to a laige amount of tcxt is hclpful, plcasc contact us. Wc cncouragc thc 
use of public domain materials for these purposes and may be able to help. 

+ Maintain attributionTht GoogXt "watermark" you see on each flle is essential for informingpcoplcabout thisprojcct and hclping thcm lind 
additional materials through Google Book Search. Please do not remove it. 

+ Keep it legal Whatcvcr your usc, rcmember that you are lesponsible for ensuring that what you are doing is legal. Do not assume that just 
bccausc wc bclicvc a book is in thc public domain for users in the United States, that the work is also in the public domain for users in other 
countrics. Whcthcr a book is still in copyright varies from country to country, and wc can'l offer guidance on whether any speciflc usc of 
any speciflc book is allowed. Please do not assume that a book's appearancc in Googlc Book Scarch mcans it can bc uscd in any manncr 
anywhere in the world. Copyright infringement liabili^ can be quite severe. 

About Google Book Search 

Googlc's mission is to organizc thc world's information and to makc it univcrsally acccssiblc and uscful. Googlc Book Scarch hclps rcadcrs 
discovcr thc world's books whilc hclping authors and publishcrs rcach ncw audicnccs. You can scarch through thc full icxi of ihis book on thc wcb 

at |http://books.qooqle.com/| 



mm 



V 




■*"^<-. 



J 



MMMiia 






€, - 



n 



610 




l 



/ 



. 



' 



STATVTA 



FACVLTATIS IVEECONSVLTORVM VITEBERGENSIVM 
AMO MDvra P. C. N. COMPOSITA E CODICE MAl^V 
SCRIPTO EDIDIT BREVEMaVE DE . COMPTIOM 
EORVM AC PVBLICATIONE DISSERTATIONEM PRAE- 
MISIT AD ORATIONEM PRO LOCO IN ORDINE IVRE- 
CONSVLTORVM REGIMONTANORVM RITE OBTINENDO 
DIE m MENSIS DECEMBR. A. C. HORA xn m 
AVDITOmO MAXIMO PVBLICE HABENDAM 



INVITANS 



lOMES GE0RGIV8 THEODORVS ALBERTVS 

ANTONTVS MVTHER 

VTKIVSQVE IVBI8 DOCTOB £T PBOF£8SOB PVBLICV8 0BDINABIV8 D£S. 



REGIMONTI PRVSSORVM 



A. D. MDCCCLVIIII. 
PROSTANT IPYD SALOMONEM HIRZEL BIBLIOPOUM LIP8IENSEM. 



PROOEMIVM. 



Iliuemt^ ut cutn perscrutarer tabularium ordinis IC^orum 
Halensium, inciderem in codicem chartaceum, in folio manu 
scriptum, cuius in fronte legebam titulum hunc : 

EXEMPLVM I STATVTORVM | ACTORVMQVE IN | 

SIGNIORVM I FACVLTAT. IVRIDIC. | IN ACA- 

DEM. WITTEBERG. | DONANTE LIBRVM | Viro 

Ampliss. Consult. et Clariss. | Dn. D. Christophoro 

Wackio Nunlburgense, P. P. Curiae ElectoraL et | 

Scabinatus Adsessore etc. | CVRANTE DECANO | 

D. leremiA Reusnero Leorin. SiL | DecretaL Profess. 

PubL Facult. lurid. Or|dinar. Cur. Elect. Consist. Ec- 

cles. et Scalbinatus Adsessore. | A. O. R. M.DC.XLVL 

Verum inspecto accuratius libro apparebat non solum sta- 

tuta actaque in titulo posita, sed etiam diuersae materiae 

quaedam capita contineri , spectantia ea quidem et ipsa ad 

res facultatis iuridicae Vitebergensis. Et ne longum morer, 

quaecimque libro insunt in medio ponam ; 

r «Statuta antiqua Electoris Fridericicr a. 1508 (foL 11" 

— foL 24*). 
2**. Breuis narratio de confirmatione et statutis studii 
Vitebergensis (fol. 24^ sq.). *) 



1) Vid. hmtit dissertatioiiiB p. vmi. 



VI 



3**. »Statuta noua Electoris Augu8ti« a. 1560 (fol. 26* 

— fol. 48*). 
4**. Index expensarum etc. promouendorum (fol. 49* sq.). 
5"*. Noua formula iuramenti assessorum facultatis 

(fol. 52). 
6°. »Singularia statuta a CoUegio iuridico diuersis tem- 

poribus adiectaa (fol. 54* — fol. 57). 
7°. »Priuilegium doctoratus in utroque iure in studio 

Wittebergensia (i. e. forma diplomatis Doctori tra- 

dendae). Item priuilegium baccalaureatus etc. (fol. 

67« — 69^), 
8°. Nuda inscriptio: ))Catalogus professorum et docto- 

rumcc (fol. 73*). 
9**. «Catalogus promotorum Doctorum, Licentiatorum 

et Baccalaureorum afacultate iuridica« (parumaccu- 

rate compositus) (fol. 93* — 94**). 
1 0**. » Catalogus Licentiatorum in utroque iure in acade- 

mia Wittebergensi, qui gradum Doctoris deinceps 

asumpsisse ex indicibus Antecessorum non repe- 

riuntura (fol. 109*). *) 
11". »Acta sub decanatibustt inde ab anno 1508 usque 

ad extrema uniuersitatis Vitebergensis tempora (fol. 

123* sqq.). ») 
Considerato igitur uniuersi, in quo singulae libri huius 
partes uersantur , argumenti genere et natura, statim eluce- 



2) Catalogum Doctorum nec non catalogum Licentiatorum, qui 
Doctores facti non sunt , inuenies in SvEVl libro infra (p. vui) citando 
Sign. F ff. 3»> sqq. 

3) Decanos, qui inde ab anno 1564 fuerunt ipsos singula, quae hac 
parte libri continentur, scripsisse multis ex locis facile probatur. 



VII 



scit 9 quanta sit nostri libri similitudo atque consanguinitas 
cum illo codice, quem Carolus Eduardus Foerstemann 
in tabulario academico Vitebergensi inuentum ex prisci tem- 
poris umbra atque obliuione in lucem denuo protraxit inscri- 
psitque : Librum decanorum facultatis theologicae Academiae 
Yitebergensis ^), adeo ut diceres , non sine iure quempiam 
nostrum quoque librum )> Librum decanorum facultatis iuri- 
dicaea appellaturum esse. 

Neque uero^ si attendas^ tam par est utriusque libri 
conditio> quam prima species indicare uidetur. Librum enim 
Theologorum inde a prima uniuersitatis Yitebergensis aetate 
decani facultatis theologicae aliique suis ipsorum manibus 
sensim composuerunt , quo factum est , ut ipsa genuina for- 
ma nostris temporibus proderetur: in libro ICtorum posteriori 
tempore (anno 1646) a leremia Reusnero incepto priorum 
temporum monumenta nisi descripta excerptaue non extant. 
Nihilominus tamen^ quum originalia ipsa instrumenta pri- 
dem deleta esse credibile esset, equidem non parum mo- 
menti in libro IC torum positurus, dignum, cuius fieret no- 
titiapalam, existimaui. Neque uero negari potest, fuisse, 
qui tum authenticis , quorum copiae in librum nostrum con- 
scriptae sunt, tum ipsis copiis, quae ad nos peruenerunt, in 
scribenda facultatis iuridicae et uniuersitatis Yitebergensis 
historia uterentur. Inter quos primum locum tenet loannes 
Zanger, I. V. D., Professor et Senior coUegii iuridici 
Vitebergensis , qui uniuersitatis saecularia celebrandi causa 
perlustratis accuratissime instrumentis actisque superstitibus 
CaL Nouembr. a. 1602 orationem de IC^s Vitebergensibus 



4) Prodiit Lipsiae I83S. 8^ 



VIU 



habuit; ^) deinde copiis cura Beusneri factis Godofredus 
Sueuus in componendo libro nunc quidem rarissimo et: 
• » Academia Wittebergensis« etc. 
(Witteberg. 1655. 4^) 
inscripto usus est; authenticis denique usus est Andreas 
^Sennert scribens opus illud praestantissimum : 

Athenae: itemque inscriptionesWittebergens. Librilleto. 

(Edit. altera auctior et correctior. Witteb. a. c. 1578. 4**.) 
Sed tamen multa insunt libro nostro decanorum , quae 
fugerunt Sennertum^ Zangerum^Sueuum, aliaabiis 
sine iudicio tanquam uera accepta sunt ^ quae ipsi maiores 
errore capti tradiderunt. £t quod maxime dolendum est, ne- 
mo adhuc extitit, quiFriderici electoris statuta publici 
faceret iuris : quemadmodum quidem ipse Zanger prooe- 
mii statutorum partem orationi, quam habuit, inseruit^ ex 
ipsis statutis nil protulit. Atqui horum statutorum quae sit 
uis, quae auctoritas, quod pondus, facile intelleget, qui se- 
quatur Fridericum Zarnckium ^) recte monentem , inde a 
condita academia Yitebergensi nouam aetatem in annalibus 
uniuersitatum Germanicarum surrexisse^ quippe quum ante 
Vitebergense studium generale fundatae in Germania acade- 
miae instituta tantum et formas uniuersitatum Italicarum et 
Francogallicarum, quae medio aeuo fioruerunt, imitatae sint, 
uniuersitati Yitebergensi dederint primae nutritores eiusdem 
formam aptiorem nouis moribus temporibusque. 



5) Saepius oratio Zamoeri typis exarata est. Inuenies eam apud 
SVETVM 1. 1. Sign. Dd 3^. 

6) Die urkundlichen Quellen zur Geschichte der Universitat Leip- 
zig etc. in : Abhandlungen der philosophisch historischen Klasse der 
Kdnigl. Sachs. Gesellschaft der Wissenschaften. T. IIIl. p. 527. 



VIIII 



Sed haec omnia quomodo facta sint alio loco oppottuni- 
tas dabitur latius ac fusius exponendi. Hae autem pagellae 
edendis cum breui prooemio statutis antiquis TCtorum Vite- 
bergensium ex libro nostro decanorum apte uidebantur mihi 
destinari , eo magis , quod prima ordinis ICtorum Regimon- 
tanorum, in que ut locum obtinerem, hancce quantulamcun- 
que conscripsi dissertationem , forma ex Vitebergensium sta- 
tutis quasi ex fonte et origine haud dubie emanauit. ^) 

Verum suscepto officio editoris recenseam opus est prae 
caeteris ea. quae de statutorum infra edendorum conceptione 
et pubiicatione perhibentur, eaque perhibentur in ipso no- 
stro decanorum libro (fol. 24^ sqO» ^^^ ^^^ loquitur: 

Anno Domini millesimo quingentesimo secundo in die 
sancti Lucae intronisata ^) est Alma achademia Witten- 
burgensis et per lulium secundum et Maximilianum Ro- 
manorum regem confirmata ad instar omnium aliorum 
gimnasiorum. 

Quae recta et gubernata fuit rertis statutis, quibus 
singuli btneficio illustrissimorum Principum Dei gracia 
Friderici sacri Romani Imperii Electoris, Praefecti Prae- 
torio et loannis, Ducum Saxoniae etc. Vniuersitatis 
Fundatorum gratis et absque mercede promouebantur. 

7) Cf. de conceptione statutorum academiae Kegimontanae : Da- 
niel Heinrich Arnoldt, Ausfiihrliche und mit Urkunden versehene 
Historie der KSnigsbergischen Universitat. 1. Theil. Kdnigsb. i. Pr. 
1746 p. 127 sq., p. 130. Quamquam ordo IC ^Q'^""* ab initio statuta non 
accepit, tamen eum formatum esse exemplo Vitebergensis facultatis 
nemo nisi historiae uniuersitatis Hegimontanae paene ignarus uocabit 
in dubium. Vid. Max. Toeppen, die Griindung der Universitat KOnigs- 
berg etc. KOnigsb. 1844 p. 228 sq. 

8) In libro ipso legitur: introuisata. Sed hoc falsum esse nemo erit, 
qui non concedat. Cf. Libr. Decanor. facult. theologic. etc. ed. 

FOERSTEMANN p. 1 . 



Tandem anno octauo in festo Michaelis Domini Princi- 
pe8 Yniuersitati alia et noua statuta dederunt^ quibus 
Reformatores ^) instituerunt. 

Statuta autem praecedentia praelecta sunt Facul- 
tati luridicae die decima quinta Octobris Anno octauo 
in domo Doctoris Plochij Rectoris *®) praesente Domino 
MoUerstat '^) reformatore^ Doctoribus iuris ad hoc 
uocatis etc. 

Sed est^ quod equidem sentiam^ hic locus quoad funda- 
tionem academiae breuior quam accuratior ^^) ; quoad statu- 
torum promulgationem desumptus forte ex antiquis scriptis 
putaprotocoUis; quoad ea denique, quae de antiquissimis anni 
1502 statutis enarrantur, nisi ualde fallor, a Reusnero 
uel alio posteriorum, incertis ac dubiis fontibus maiorem 
quam par erat fidem habente^ compiositus uidetur. Quod 
quidem uerum esse intellegitur exZangero, qui quinqua- 



9) Legitur in statutis academiae Vitebergensis a. 1508: Reforma- 
toribus uices nostras delegamus et damus omnimodo supremam et ab- 
solutam potestatem. Cf. Jo. Chr. Aug. Grohmann, Annalen der Uni- 
versitftt Wittenberg. Meissen 1801 sqq. T. II p. 10. 

10) Theodoricus Blochiys (Block), artium et medicinae Doctor 
rectoratum gessit per aestatem a. 1508. Vid. Album acad. Viteberg. 
ed. FoERSTEBfANN. Lips. 1S41. ^*". pp. 25 et 21. 

1 1) Martinus Polich de Mellerstat. Epitaphium eius in templo 
parochiali Vitebergensi hoc est: ANNO. A. NAT. DOMINI mdxiiii. vI. 
KAL. lAN. PRESTANTISSIMVS. DNS. MARTIN. POLICHIVS. 
MELLERSTADIVS. ARTIVM. PHILOSOPHIAE. MEDICINA- 
RVMQVE. DOCTOR. SACRE. THEOLOGIE. MAGISTER. HVIVS 
GYMNASII. RECTOR. PRIMVS. ET. PARENS. DIEM. EXTR. 
CLAVSIT. Cf. Sennert 1. c. II c. 3 p. 223. Reformatoris nec non 
Vicecancellarii munere Noster illo tempore, quo statuta edebantur, fun- 
gebatur. 

12) Vberius de fundatione uniuersitatis agitur in Libro decanorum 
facultatis theologicae etc. p. 1 . 



XI 



ginta fere annis ante Reusnerum scripsit de fundatione 
aeademiae primisque eius statutis : 

Friderieus a. 1502 academiam introduxit sac usque ad 

annum 1508 certis statutorum formulis, utiopinor, 

gubemandam curauita. 

Quodsi apparet, iam Zangerum, memoriarum ueterum 
exsequentissimum etacutissimumindagatorem nequeipsailla 
statuta uidisse nequeuUameorum commemorationemfidedig- 
nam ex annalium uetustateeruerepotuisse :anno 1502 ullaaut 
uniuersitatisautfacutatumstatuta publicata esserecte negan- 
dum esseputo. Nequehocunicumhabeoquomouearargumen- 
tum . Nam uel ex eo, quod Fridericus elector in praefa tione 
statutis anno 1508editis praemissa legum antea publicatarum 
et tunc derogandarum nullam fecit mentionem immo de uti- 
litate et necessitate statutorum egit generatim, pro certo 
euinci potest, statuta ante illud tempus promulgata non exti- 
tisse. Longum est ceteras quibus ducor rationes pluribus ex- 
ponere, illud tamen non possum non commemorare, etipsum 
Foerstemannum*') «statuta uetera a facultatis theologi- 
cae a. 1502 publicata esse affirmantem, mirum quantum 
lapsum esse, quum illa quidem statuta et ipsa sine dubio 
una cum statutis tam uniuersitatis quam aliarum facultatum 
mense Octobr. a. 1508 promulgata sint, **) id quod, ut prae- 
teream alia, ex »Priuilegio Magistrorum Sacre paginae In 
Gymnasio Wittenbergen. promotorumo ^") ipsis statutis fa- 



13) Lib. Decanor. faoult. theologio. etc. in praefat. p. V. ^ 

14) Cf. Sennert , Athen. Witteb. cap. V p. 47. 48. 

J5) Vid. Libr. decanor. facult. theolog. ed Fobrstemann p. 149 sqq. 



XII 



cultatis theologicae adiuncto et die XV. m. Nouember. a. 1508 
composito satis clare perspicitur. 

Sed ut haec mittamus, constat, statuta nostra fecultatis 
IC tonim Vitebergensium publicata esse die XV. Octobris a. d. 
1508. Eodem tempore facultati ICtorum adscripti erant: 

1. loannes Mogenhouer (Mugenhouer, Mugen- 
hofer, Magenhoefer), I. V. I>., praepositus ecclesiae 
collegiatae omnium sanctorum in arce et in iurepontificioor- 
dinarius. *•) 

2. Wolfgangus Stehelin AA. et I. V. D., legum or- 
dinarius. ^'^) 



16) 1. MoGENHOYEB ante annum 1504 Lipsiae D. I. V. creatus 
(cf. R. Stintzing, Ulrich Zasius etc. Basel. 1857. 8*» p. 334) initio 
aestatis a. 1508 Vitebergae immatriculatus est (cf. Album acad. etc. 
ed. FoERSTEMANN p. 25). Abiit uel obiit ante a. 1511, quo anno ,,Hen- 
nyngum GoEDE de Haffellburgk**, ICtmn inclytum. cuius nomen aestate 
a. 1510 in albumacademiaeinscriptum sit (cf. Alb. acad. p. 31), praeposi- 
tum aedis omnium sanctorum et ordinarium iuris canonici factum esse 
ex libro nostro ms. (fol. 1 34*) intellegitur. — Inter ius pontificium 
,,ordinarie et extraordinarie^' docentes, quos ,,Rotulus Doctorum Vi- 
tembergaeprofitentium^' a Christophoro Schevrl (uid. huius dissert. 
p* xiiii) anno 1507 editus (inuenies eum apud O. T. Strobel, Nene 
Beitr&ge zur Literatur etc. T. III Ser. II. p. 57) recenset, est: „D. 
Joannes Monhofer, iur. utr. Doctor Perusinus, Decanus Vittember- 
gensis''. Nescio an Mogenhovervm nostrum et Shevrli Monhofe- 
rum easdem esse personas probari possit. 

17) ,,"Wolffgangus Stehelin Rot^nburgensis , arcium et utriusque 
iuris doctor Tubingensis , facultatis iuridicae primus decanus et in iu- 
re canonico ordinarius^' (Album acad. p. 1) , post MoGENHOVBRl 
uocationem iura ciuilia legere coepit (I«ib. nost. ms.fol. 134*cf. c. 124^). 
Christophori Schevrli orationi rectorali a. 1507 (prodiit Lipsiae „per 
Martinum Herbipolensem'* [Lantzberg] a. 1509 mense Decembr. in 4<>) 
uerba insunt haec: ,,Nescio quo uerborum preconio gratias sim acturus 
Wolfgango Stehelin I. V. D. celeberrimo, uniuersitatis primo ordina- 
rio (t. e. ordinario iurie eanonid), ICtoram principi, cuius excellens eru- 
ditio nobis omnibus magnum affert splendorem, ducali consiliario et 



XIII 



3. Laurentius Schlamhawy iur. eanon. D. et pleba- 
nu8 Vitebergensis.*®) 

4. Hieronymus Schuerpf, AA. et I. V. D., legum 
(Codicis) ordinarius. *•) 

5. Christophorus Scheurl, I. V. D. et nouorum iuri- 
um ordinarius. . 

Decani munere fiinctus erat per aestatem anni 1508 
Christophorus Scheurl ^^), qui idem cum ex nostro deca- 
norum quidem libro auctor statutorum IC tormn Vitebergcn- 
sium anni 1508 sit habendus, noningratum spero me rerum 
academicarum studiosis hominibus facturum, si de uita illius 
uiri praestantissimi dignique cuius memoria renouetur inter 



compatri obseruando.*' Anno 1521 Noster factus est cancellarius Hen- 
Rici duois Sazoniae (of. Corpus Beformatorum ed. BaETSOHNEiDBB 
T. I col. 280 Not. **) et Fribergam se contulit. De eo uid. L. a Sec- 
KENDORFF Commentar. histor. et apologet. de Lutheranismo etc. Fran* 
cof. et Lips. 1692 Fol. Lib. I § 110 Add. II a. Ch. F. Schnvrrbri 
Oration. aeadem. etc. ed. C. £. O. Paylvs. Tubing. 1828. 8. p. 66 sqq. 
Nevdeceer, Oeschichte der Reformation p.413. Lvther'8 Briefe her- 
ausg. von DE Wette T. I. pp. 108. 420. 449. 454. 545 T. II 348. 

18} ,,Laurenciu8 Schlamaw de Belthicz iuris pontificii bacca- 
laureus, huius oppidi plebanus^' anno 1502 receptus est in numerum 
scholasticorum academiae Vitebergensis (Album acad. p. 2). Ante ae- 
statem anni 1505 iuris canonici Doctor renunciatus ,,in die inuentionis 
satutiferae crucis quinto nonas Maii a. 1505 rector uniuersitatis electus 
eaV (Album acad. p. 16).Postea (ca. a. 1508—1511} factus est ecclesiae 
coUegiatae omnium sanctorum decanus (Lib. nost. ms. fol. 124^. cf. c.fol. 
134*} , cui ex buUa confirmatoria lulii II papae a. 1507 (inuenies eam 
aqud SvEWM 1. 1.} legendi „in decretis dominicis diebus" (i. e. feriatis 
diebus seu iBxtraordinarie} necessitas incubuit. Obiit mens. Febr. a. 
1523. Cf. Lvther'8 Briefe herausg. von db Wette T. II p. 307 sqq. 

19) De quo uide: Theod. MvTH£R,Der Reformationsiurist D.Hie- 
ronymus SchOrpf etc. Erlang. 1858. 8. 

20) Lib. nogt. ms. fol. 124>>. 



xriii 



paucos, in finem huiusce praefationis strictim et obiter, pro- 
ut postulat rei natura^ exposuero. 

Christophorus Scheurl^ (Schewrl, Schewerlin, 
SchewrluSy Scheurle etc.) **) Norimbergensis natus 
est d. XI mens. Nouembr. a. 1481. Puerum decem annos 
natum pater Heidelbergam misit; multa etenim^ quae hodie 
in gymnasiis traduntur, tunc temporis adulescentibus litera- 
rum cupidis in uniuersitatibus discenda erant. Inde a. 1496 
(1497?) Italiam profectus est eo consilio, ut Bononiae ad 
iurisprudentiam cuius tunc temporis illic celeberrimi florue- 
runt professores, studium operamque conferret. Cuius qui- 
dem consilii capiendi auctor fueratSixtus Tucher, I. Y. D.^ 
Nostri auunculus et patronus^ qui^ postquam studium gene- 
rale tam Papiense quam Patauiense et Bononiense frequen- 
tauitacpostearaagna celebritate ac frequenti auditoriolngol- 
stadii iura publice professus est^ praepositus ecclesiae Sti. 
LaurentiiNorimbergensis factus erat. Bononiae uero contigit 
Scheurlo, ut »nouem continuis annis sub loanne Cam- 
peggioet Ludouico Bolognino, excellentissimis etc. 



21) Cf. Franz Freiherr VON Soden, Christoph Scheurl der zweite 
und sein Wohnhaus in Numherg etc. Ndrnberg. 1837. 8. et eiusdem : 
Beitrfige zur Oeschichte der Reformation und der Sitten jener Zeit mit 
besonderem Hinblick auf Christoph Scheurl II. Nfirnberg 1855. 8. 
Fraeter hos libros diligenter sed parum ingeniose et erudite ex fonti- 
bus rebus grauissimis repletis conscriptos usus sum ipsis Schevbli o- 
peribus inprimis oratione in laudem Germaniae , infra citanda. Cf. eti- 
am Conradi Wimpinae , uti opinor, opus , quod Joach. Joh. Madkr 
titulumaddens: ,,Scriptorum insignium, qui in celeberrimis, praesertim 
Lipsiensi, Wittenbergensi , Francfordiana ad Oderam academiis, A 
fundatione ipsarum usque adannum Christi 1515. floruerunt, Centuria, 
ab auctore eius temporis anonymo concinnataetc. Hehnstadii 1660^' form. 
4. edidit. Quo libro sub Nro. Lxxxiii de Schevrlo agitur. 



XV 



praeceptoribns iurium candidatus esset. « Veram idem literis 
quas uocant humanioribus diligenter incumbebat Philippi- 
que Beroaldis assidue frequentabat auditoria. £t quanta 
fuerit Scheurli apud commilitones auctoritas uel ex eo exi- 
stimare licet^ quod certum est, ipsum a. 1504 ab illis utrius- 
que uniuersitatis Bononiensis (nempe uniuersitatis citramon- 
tanorum nec non uniuersitatis ultramontanorum ^^) syndicum 
esse creatum. Hunc magistratumgerentem nostrum S c h e u r- 
lum cum rector uniuersitatis ex Germanica natione a. 1505 
nouissime electus orationem publicam in celebrandis rectoratus 
uicibus usitatam habere iussisset, Scheurl^ uteratpatriae 
amantissimus^ i>de laudibus Germaniae orationema compo- 
suit et magna frequentia ac maximo plausu scholarium 
inprimis popularium habuit. Quae postea prodiit in publi- 
cum Bononiae a* 1506^ 4°^ dein uero repitita est sub hoc 
titulo : 

^ttmmit ^ tfutn ia%o 

nit tliiXM a €\)ti3^top\)WCo idftnxlo Ititron 

btrgtnfi afitrisutntt^qut Ilort0rt. 

iovttf^ ioxima f ormiliat. 

In fine : 

MartinusLantzpergius, Lipsensisbibliopolaele | gantis- 
simus : sununa uigilantia^ ne abItalicoar| chetipo ober- 
rarety hunc liebellum imprimebat mense | Iimio, anno 
octauo sup millesimum quingetesimuque | M* Fortes 
Fortuna Formidat | C S D. *») 



22) De uniuersitatibus Bononiae florentibus uid. yon Sayignt, 
Gesch. des Bdm. Rechts im Mittelalter. T. III. 

23) Opusculum forma 4. typis goth. elegantissime expressum caret 



XTI 



Eo ipoo tempore, qno hanc de bLodibiis Germaiuae offm- 
tkmem conscnpfiitNofiter (finem imposuit operi d. S* memt. 
Nouembr. a. 1505 qoo die annnm XXInr™ uitae compleoe- 
na)aocatiisest a Friderico electoreVitebagam,illicIecta- 
ram inriam noaornm i. e. libri sexti et Clementinaram su- 
soepturas. Friderico enim,circamspicientiacqaaereiitiqai 
posset nooam academiam necdam sads (nrdinatam in modom 
Italicnm moderari atqae institaere, Scbearlam nostram 
commendaoeratpaler eiasdem^Cbristophoros Scbearlciuis 
NorimbergensiB, aactoribas et interpretibas Sixto et Antfinio 
Tacberis, loanne Staupitxio (quocom Bomae iam a. 
1500 Nosterconaenerat) Degenbaido Pfeffingero, intimo 
dectoris consiliaiio. Itaqoe Scbeorl, postqoam a. 1506 
Boponiae »ioris otriosqae infidis coronatus est« in paliiam 
rediit et iniuo a. 1507 Vitebergam se contolit^). Eodem 
anno rector onioersitatis creatos est. Qoa de re legontor 
baec in Albo onioersitatis ^) : 

Cbristoferus Scbeorlos 
Norm b eigf ns is loris Ttriosqoe doctor Boncmiensis No- 
oorom loriom ordinarins Anno domini 1 507 kalendis 
Maijs electos foit Bector gymnasii Wittembeigensis, 
qoem rectoratom cam somma dignitate, magmfiooitia, 
bomanitate et omniom beneoolqatia abeoloit» Probiboit 
ne qois potandi giada tabemam intiaiet, neoe arma 
defienet sob pena medij aoiei. deditqoe aenatoi occasi- 
ooem, Tt per id tempos ciaibos inteidicta rint aima, et 



namais foliomm Tel paginammrper totam ftotem mueiuimtar aigm- 
tune. 

24) Cf. Alb. acmdem. Viteb. ed FoBlSTSMAliN p. 20. 

25) Ibid. p. 21. 



XVII 



ita cum maxima pace quiete et tranquillitate absque alio 

tumultu data est opera literis. Doctorem lodocum yse- 

nacensem **) doctorem theodoricum block medicum et 

licentiafum ^^) Priorem sancti augustini in consilium 

vniuersitatis cooptauit et denique sub suo floridissimd 

rectoratu centum et duodecim studentes intitulauit^ etc. 

Noluerim in multis ac singularibus Scheurli nostri 

in principem , uniuersitatem, facultatem IC torum meritis re- 

censendis longius commorari ; sufliciat igitur hbc loco com- 

memorasse, [ Ctorum pon solum statuta ab eo composita — 

cuius operae accepit praemium decem aureorum i. e. flore- 

norum Rhen. — sed facultatem ita ordinatam et augmen- 

tatam esse, ut initio anni 1511 xl sodales eiusdem essent, 

cuius initio aestatis 1508 quatuor fuerant *®). Perpetuo fere 

decani aut ordinarie electi aut legitime substituti nec non 

inde ab anno 1508 consiliarii electoralis et iudicii ducum 

Saxoniae supremi aulici , quod quater per annum Lipsiae et 

Altenburgi habebatur, assessoris muneribus functus est. 

Anno autem 1512 mense Aprili Norimbergam rediit, ubi 

inter consulentes iudicii urbani receptus ob legationes, con- 

silia, uitae niorumque integritatem etiam de ciuitate sua in- 

signiter meritus mense lunio a. 1542 diem supremum obiit. ^®) 



26) lodocus Trvdtfetter S. theologiae doctor Erfordianus. 

27) Vid. h. d. not. 10. 

28) Cf. libr. nostr. ms. fol. 134 cum foi. 124»». 

20) Praeter orationes ScHEVRLi iam citatas extant alia eiusdem 
scripta. Inter quos est ,,Oratio de sacerdotum ac rerum ecclesiasticarum 
praestantia^' siue ,,8acerdotum defensorium^SVitebergae a. 151 1 in pro< 
motione sacerdotis cuiusdam habita. Leguntur haec oratio , Sheyrli 
oratio de uita et obitu reuerendi patris Antonii Kressen I. V. D. Prae- 
positi Norimbcrgensis in Collegio S. liaurentii , alia eiusdem auctoris 

2 



XVIII 



lam nil reliquum est, nisi ut , quam rationem in textu 
statutorum statim edendorum constituendo sim ingressus, 
profitear. Potissimum igitur seeutus sum fidem libri manu- 
scripti nunquam traditam in illo scripturam ausus mutare, 
nisi aperta uiderentur deprauationis indicia. Sed quotie- 
scunque aliquid mutaui, scripturam codicis in notis addidi. 
Orthographiam et interpunctiones mutare non dubitaui : ita 
tamen ut illam librorum typis exaratorum saeculi XVI. , has 
hodiemo scribendi interpungendique modo adaptarem. 

Appendicis loco »formulam , qua Wittenbergae utuntur 
in conferendo titulo Doctoratus» ex libro raris^imo, Norim- 
bergaea. 1539 impresso, repetendam curaui. Liber ille pro- 
diit sub hoc titulo : 

EPISTOLA I PHILIPPI | MELANTHONIS | ad 

Senatum Venetum. | ORATIO PVBLICE HABITA \ 

Vuittenbergae in promotione Doctoris | luris. de Seri- 

pto lure, et dignitate | veterum interpretum Itiris. 

form. 8. min. 

Inuenitur formula nostra post orationem de scripto iure 
Sign. B (5* ** *). In fineautem operis, cui adiectae sunt prae- 
fationes et epilogi loco epistulae , haec leguntur uerba : 

Impressum Norinbergae per Hieronymum | Formschney- 

der Anno. M. D. XXXIX. 



scripta minora et epistuli^e in Bilibaldi PirckheimeRI etc. Opera etc. 
Francof. 1610. Fol. pp. 340, 349sqq.Omnia, quaeScHEVRL ediditopera 
et opuscula accurate recensentur a Georgio Andrea Will, Niirnbergi- 
sches Gelehrten-Lexicon etc. T. 111. Niimb. 1757. 4. pp. 516 sqq. 



STATVTA 



STATVTA ANTIQVA ELECTORIS 

FRIDERICI. 

STATVTA IVRECONSVLTORVM. 

Dei gratia Foedericus, Dux Saxoniae, Sacri Imperii 
Eelector et Praefectus Praetorio, Landgrauius Torin- 
giae, Marchio Misnae etc, reuerendo et egregio Domino 
Joanni Mugenhofer Doctori, Praeposito nec non Priori 
et Senatui consulto Gymnasii nostri Wittenbui^ensis salu- 
tem dicit. 

*) Quatinus Gymnasium nostrum , Patres conscripti^ 
ex omni parte absolutum esset, et principatus nostri oracu- 
lum merito dici posset, luresconsultos quoque instituere 
necessarium duximus, a quibus responsa yiiaeque *) con- 
silia postularentur, qui sacratissimas^ leges profiterentur, 
quae *) totae sunt in aequitate et moderatione , totae in pru- 
dentia, totae denique in Philosophia et profundissima sa- 



J) Indicem eorum , quae sequuntur, Zangeuvs orationi suae sae- 
culari inseruit. 

2) Cod. ms, vita*g. Zangervs l. l. leyit uitaeque. 

3) Verba sequentia et aiia praefationis ex ChristophoriScheVkli 
In hiudem Germaniae oratione (Ed. Lips. a. 1508 Sign. B) deprompta 
sunt. 



pientia constitutae^ totae ad genus humanum regendum, 
gubernandum^ defendendum excogitatae^ totae ad vitam 
bene beateque agendam inuentae , sine quibus nullum Im- 
perium, nullam Rempublicam scimus posse esse diutumam, 
propterea, quod arma Imperia parant^ leges parta conser- 
uant. Sicut enim sine armis regna acquiri non possunt : ita 
nequeunt haec eadem sine legibus custodiri , propterea quod 
leges muri sunt et fundamenta ciuitatum , in quibus bonps 
quam tutissime detinent^ malos arcent, in quibus salus bo- 
norum , consilia ciuitatis et pactf *) praesidia eontinentur, 
quibus vita perinde tuetur, ac cibo corpus sustentatur. Ve- 
rum quia parum esset leges interpretari, nisi etiam legibus 
viueretur, Fbbis ^) quoque leges vestras transmittimus in 
unum redactas. £t memoriae proditum est, Lycurgum, qui 
temporibus Helisei claruit, ut aetemitatem legibud suis 
daret, iureiurando astrinxisse ciues, nihil eos de legibus suis 
mutaturos, priusquam reuerteretur; et se ad oraculum pro- 
ficisci simulasse consultuxum^ quid addendum mutandumue 
videretur; sed in Cr^tam profectum ibique perpeluum exi- 
lium egisse, abiicique in mare ossa sua morientem iussisse, 
ne relatis aliquandp Lacedaemoniam Sparciatae iurisiu- 
randi religione solutos in dissoluendis legibus se arbitraren- 
tur. Ita nos quoque quemque Vestrum iureiurando obliga- 
mus, instituta nostra, non moJo donec nobis vita contigerit, 
verum etiam perpetuo sincere custodire, ut aliis sitis exemplo 
et nos Bempublicam nostram in partibus Vobis credendis 
tute Vobis committere possemus *). Vsu namque didicimus, , 



4) Cod. ms. pace. 

5) Cod, ms, nobi». 

B) Cod, ms, possumus. 



solos disciplinae Yestrae Professores non tam iuris et iusti- 
tiae quam sapientiae consultos apud principes in altissimo 
rerum dignitatumque fastigio coUocari propterea quod parum 
valent arma foris, nisi consilium praecesserit domi. Fectora 
sunt potiora manu, vigor omnis in illis est^ hoc quod Aga- 
memnon , summus Graecorum imperator , audiens Nestbris 
sapientiam, potius decem Nestores, quam totidem Aiiaces 
armis praestantes sibi optabat^ quod eo pacto breui Troiam 
occasuram sperabat. Praeterea cum Philippus, Macedonum 
rex, Athenas obsedisset, ab Atheniensibus postulat^ quodsi 
decem oratores sibi darentur, se ab obsidione discessurum. 
Tum ferunt Defnosthenem in consilio hanc fabulam Athe- 
nienjsibus confinxisse : Lupi inierunt aliquando cum pasto- 
ribus foediis ea conditione, ut sibi canes, qui dissidii causam 
dare videbantur, traderentur obsides; quod cum faetum es- 
set lupi adempta formidine omnem gregem non modo pro 
satietate, verum etiam pro libidine lacerarunt: id quod Phi- 
lippus quoque su^latis oratoribus, id-est sapientibus, in po- 
pulo Atheniensi facturus eisset. Quod audientes Athenienses 
Demosthenis consilio acquieuerunt, sicque ciuitas a periculo 
liberata est.Et in summa, ut cum sapiente illo concludamus, 
quidquid feceris prius consule, et post factum non poeni- 
tebis. Si itaque et iuris et iustitiae et sapientiae cpnsultos, 
utconfidimus, Vos praestiteritis , et has leges nostras, ut 
praediximus, sincere custodieritis, maxime nobis grati eritis. 
Valete et plaudite ! 



DE PATRONO ET SENATV IVRECONSVI^ 

TORVM. 

CAPVl' PRIMVM. 

Prudentissiniae lureconsultorum Facultati in Deura 
tutelarem deligimus pauperum aduocatum sanctum IVO- 
NEM ^), volentes ut eius fpstum praesente Vniuersitate in 
aede nostra sancta peragatur quotannis egregie decimo nono 
.dic mensis Maii. Expendantur in eam solempnitatem grossi 
viginti de quibus fiat satis altaris ministris, reliquum pau- 
peribus distribuatur. Hoc iaeto fundamento statuimus , ut 
Doctores diuini et humani iuris, qui in Vniuersitate nostra 
promoti fuerint, legerint, aut habitauerint , cooptentur col- 
legio lureconsultoTum. Seruent inter se eum ordinem^ quo 
fuerint cooptati , non obstante alicuius praerogatiua, praeter 
iuris Caesar^'^) tantum, quos postponimos diuioi aut 
utriusque iuris Doctoribus, exceptis etiam Praeposito «t 
Decano aedis nostrae omnium Sanctorum, quos volomus 
semper esse primos. Cooptati vero CoUegio soluant Vniuer- 
sitati aureum uniuu , si Wittenbergae fuerint promoti , fo- 
renses diinidium sui gradus, hoc est aureos octo. Quod 



7) Cod, tns, Inoxem. 

8) Cod. tns, Caesarij. 



% 



idem in Haecalaureis et Licentiatis volurous obseruari, lo- 
cari seu promoueri volentibus. Et sese tali iuramento astrin- 
gant: 



IVSIVRANDVM EORVM QVI REFERVNTVR 

IN SENATVM. 

CAPVT SECVNDVM. 

• 

Ego N. iuro pro virili mea fidolit^ •) consulere honori 
et utilitati vestrae iuridicae facultatis, secreta consilia ad 
dictamen domini Decani non reuelare^ sed illi in honestis 
parere et statuta diligenter seruare custodireque , ut me 
Deus adiuuet et sanctorum Euahgeliomm conditores. 



DE ELECTIONE DECANI. 

CAPVT TERTIVM. 

* In tlie Philippi et lacobi nec non sancti Lucae vocan 
tur Doctores per scAedulam ^^ antiqui Decani et statim 
pablicato Bectore, inuocata Dei gratia, eligatur Decanus 
seeundmn ordinem iam denotatum ''), etiamsi fuerit absens 
breui reuersurus, incipiendo a Praeposito et Decano omnium 



9) Cod. ma. fidelitatem. 

10) Cod, ms, sedulam. 

11) Cod. ma. denatatum. 



8 



Sanctomm, ita tamen, quod nullus eligatur, nisi fuerit 
annum in Facultatey sed tunc praetereatur, tUmec ordo eum 
iterum tetigerit^ exceptis Praeposito et Decano omipum 
Sanctorum quos subito Tolumus esse eligibiles. Decanus 
electus manu stipulata promittat praedecessori, quod officium 
suum fideliter exercebit et eius obtentu in praeiudicinm Yni- 
uersitatis uel Facultatis nil molietur. Quod si fuerit absens 
uel impeditus in onmibus concementibus officium suum sit 
substitutus seu del^;atus Decanus praecedens^ quo impedito 
iterum praecedens. 



DE FORMA PORRIGENDI SVFFRAGLV. 

CAPVT QVARTVM. 

Quotiens autem quid tractandum venit, Decanus per 
schedulam cum insertione causae conuocet Doctores onmes 
ad domum suam vel alium locum congraum sub poena per- 
iurii vel mulctae certae , pro iacti scilicet qualitate. Et tunc 
absentis, nisi forte causa Principis aut Reipublicae, nulla 
ratio habeatur. Coactis patribus roget sententias diligenter 
incipiendo semper a seniore. Ipse vero habeat duo vota et 
ex Yotprum pluralitate concludat^ hoc obs^uato, quod omnia 
decreta ipso £u:to nuUa sint^ quae non sunt trium aut qua- 
tuor suffiragiis roborata. 



DE OFFICIO DECANI. 

CAPVT QVINTVM. 

Decani munus imprimis esto^ recipere signum» claues, 
statuta^ rationarium scholasticorum iuridicae Facultatis a 
praedecessore praesente Facultate. Decanus mox post elec- 
tionem conuocet Doctoires et scholasticos suos et eis praele- 
gat statuta Facultatis. Decanus pro tempore sit caput Fa- 
cultatis^ cuius statum dirigat ipse solus; alii sunt membra 
tantum. Ipse Decanus post Praepositum et omnium Sancto- 
rum Decanum sit primus ubique tam in sedendo^ quam am- 
bulandoy seu scribendo^ seu subscribendo tam publicis^ quam 
priuatis actibus. Publicae autem subscriptiones vel literae 
vel sententiae Facultatis fiant nomine Decani tantum et Fa- 
cultatis. Et semper dictentur conscribanturque per iu- 
niorem^ per reliquos diligenter emendentur, ita tamen^ quod 
in sententia ferenda sit absens^ qui forte alicui partium fuit 
patrocinio. Similiter et literae priuatae subscribantur a sin- 
gulis et tandem annulo senioris consignentur. Decanus pro- 
mouendis in quoeunque iure solus assignet titulos legendos^ 
punctos tam in tentamine quam in examine. Ipse faciat 
praesentationem Vicecancellario. Eo impedito succedat prae- 
cedens Decanus^ ut dictum est, exprimendo se supplere 
locum Decani^ cuius hoc interest. Decanus etiam conscribat 
sententias Facultatis et literarum copiam retineat. Praeterea 
in rationarium Facultatis cooptet promotos seu receptos et 
quantum quisque dederit^ adiicendo diem et annum diii- 
genter. Promotiones autem intimet publice^ speciuocando 



10 



nomitia ^^) promotoris et promoueudi sub signo Faeultatis, 
quo alioquiii nullo modo utatuF absque patrum asscnsu. 
Diem autem, horam^ punctum assignatum et locuui exami- 
nis notificet Doctoribus per schcdulamy non prius taraen, 
quam expensas promouendi accepcrit; alioquin de suo sol- 
uat ; et tandem distribuat fideliter et reliquum in fine officii 
inferat aerario et Beforraatoribus rationem re<ldat. In die 
IVONIS inuitet R«ctorem cum caeteris Professoribus , suis 
vero publice mandet^ quatinus intersint missae et offerant, 
unde tunc ei iina cum suis a Reetcrre assignamus locum 
primum. 



DE PROMOTIONIBVS. 



CAPVT SEXTVM. 



Doctores vel Haccalaurei unius vel utriusque iuris pro- 
moueantur^ similiter et recommendatio Licentiatorum habea- 
tur a Doctoribus Facultatis secundum eorum ordinem ita 
quod primum Doctorem et Haccalaureum seu primos simul 
promoueat Dominus Praepositus, secundos Decanus, tertios 
tertius. Potest tamen Doctor impeditus seu *^) absens vices 
suas delegare alteri Doctori Facultatis cui vult, maxime ad 
petitionem promouendi, citra tamen praeiudicium aliorum. 
Duo Doctores tantum, sicut et duo Licentiati et tres Bacca- 
laurei simul admittantur et non plures. Si Doctor promo- 



12) Cod, ms. Domine. 

13) Cod. ms, sed. 



11 



ueat simul duoe Doctores , Lkentiatos vel tres Baccalaureos 
pecunia promotionis oedat sibi soli; si autem promouerit 
Doctorem, qui prius non erat Baecalaureus, aut in eius Li- 
centia non babita est recommendatio , aut Doctorem^ Licen- 
tiatos aut Baccalaureos simul , tunc sibi et ceteris Doctori- 
bus distribuat quidquid sibi cedit ultra promotionem princi- 
palem; similiter si in numero promouendorum fuerit di- 
spensatum, ita ut omnia sint paria. £t quilibet faciat duos 
promotiones et unam recommendationem. 

Promouendus in Baccalaureum seu Licentiatum, post- 
quam sibi beneuolentiam Doctorum comparauerit , et sic 
venia ipsorum comparata adire debet Facultatis Decanum, 
qui cogat senatum suum , in cuius praesentia iuret promo- 
uendus , sese non vindicaturum , si qtio casu impediretur et 
quod super rogatis dicat veritatem. Promouendus in Bacca- 
laureum logitime doceat^ vel si Facultati videbitur inspecta 
sua qualitate iureiurando se astringat , duos annos cum di- 
midio, in Licentiatum vero quinque annos diligenter lectio- 
nes audiuisse et ei iuri dedisse operam , in quo promoueri 
desiderat , in utroque tamen iure graduandus docebit cuique 
iuri triennio nauasse operam in aliquo studio generali et pri- 
uilegiato. Praeterea Baccalaureandus tres circulps teneat^ 
Licentiandus publice repetat, quod tamen ob scholasticorum 
utilitatem in lectiones commutari poterit, ita ut Baccalau- 
reus post adeptum Baccalaureatum statim leget ad minus 
unum de tribus primis libris Constitutionum et hunc ordi- 
nem seruet: Primo recitet casum in terminis, et si lecto 
textu ingenio suo — non ex Doctoribus — unum aut plura 
notabilia coUigere poterit, id ad libitum sibi sit, sed Docto- 
res allegare non debet; postremo ad apparatum glossaruin 



12 



accedat et iHas pnrat iacent expediat. liceDtimtiis vero rate 
Licentiam umim mensem et postea diios pablice legmt ali- 
qtios titttlof in Decretafibiu seu in Codice ant Digeatis. 
Qood tamen de tempore et completionis et lectionis diximns^ 
sic inteUegi Tolnmas , nt boc totnm relinqnomns *^) diacre- 
tioni et arbitrio Doctomm^ qnoa in boc tantnm daborare 
volomus^ ne quem turpe promoneant inanem literamm, de- 
decorantem et gymnasii nostri et eorum auctoritatem, dnm- 
modo haec obseruent, ne quem Wittenbergae studentem in 
Baccalaureum iuris canonici promoueant^ nisi andinerit ad 
minus unum annum diligenter lectionem ordinariam et Sexti 

• 

vel*^) Clementinarum, in iure cinile unum annnm lectio- 
nem Digestorum et Codicis. Nnllum quoque admittant ad 
doctorandi Licentiam^ nisi tantundem ubique a tempore 
Baccalaureatus audiuerit. Quodsi Baccalaureatio careat, ad 
iuris canonici Licentiam noh admittant^ nisi per biennium 
audiuerit lectionem ordinariam et Sexti seu Clementinarum^ 
iuris ciuilis per biennium lectionem Dig^storum , Codicis et 
Institutionum. Ad utriusque vero iuris Licentiam neminem 
admittanty nisi per triennium audiuerit lectionem ordina- 
riam iuris canonici et Sexti seu Clementinarum et utramque 
iuris ciuilis scilicet DigestOrum et Codicis^ alioquin dispen- 
sationem per Facultatem obtentam ipso facto censemus esse 
nuUam. 

Posthac fllipulentur Doctores, candidatum non velle 
promouere, nisi credant idoneum, secluso amore vel odio. 
Qui candidatus adueniente die Facultati congruo *•) mane in 

14) Cod. ms, relinquimus. 

15) Cod. ni8, et. 

10) Cod. ms. congrue. 



13 



ecclesia collegiata disponat missam celebrari de sancto spi- 
ritu vel beata virgine cum coUecta diuini IVONIS et sancti 
AVGVSTI, ad quam per schedulam Decani vocantur Doc- 
tores sub poena quinque grossorum. Qua finita congregen- 
tur in sacristia et Decanus nomine Facultatisassignetpuncta 
duo promouendo in Baccalaureum in eo iure , in quo cupit 
gradum , unum scilicet in Decretis alterum in Decretalibus, 
vel unum in Digestis, alterum in Codice, si in utroque al- 
terum in Deeretalibus , in Codico alterum, hoc obseruato, 
quod nemo in distinctionibus punctetur , sed semper potius 
in locis ordinariis , qua^ similiter seruari volumus tam in 
tentamine, quam in examine. Jiicentiahdi itaque semper 
puncta recitent circiter horam quartam in loco Decano con- 
gruo, ad quem conuocet Doctores per schedulam continen- 
tem puncta sub poena priuationis salarii ex tali examine 
consequendi. Adueniente hora examinis inuocato Diuino 
auxilio cum omni maturitate promouendus sua puncta reci- 
tet. Contra quem tandem opponant Doctores onmes, vel ad 
minus eorum tres , incipiendo a iuniore. Si tunc visum fiie- 
rit maiori parti Doctorum examinatus in nomine Domini 
admittatur in Baccalaureatum^ vel tentatus ad examen pu- 
blicum , ita tamen , quod praesentetur Cancellario , qui lo- 
cum et diem pro examine assignet examinandique publice 
facultatem — ubi iterum omnia obseruentur, ut in tenta- 
mine — tribuat. Comprobato Licentiando, licentiam docto- 
randi ei confert Dominus Cancellarius , vel eius locum te- 
nens. Quem Doctoratum poterit assumere eodem die, vel 
altero, prout visum fuerit Facultati. Et tunc ad Baccalau- 
reatum vel Licentiam praeeuntibus , ad aulam vero Doctora- 



14 



Ww fra^mUmtibm ") Redellis ice|milgiw schoUsdti imv 
fmwt^ pirrtihsitm imntenU 



IVEAMENTVM PROMOVEXDORVM. 

CAP\T SEPTIMVM. 

Promooendus paUice inret boc niDdo : Ego N. iuio Do- 
mino Decano et Doctoribtis Facaltatis iuridicae obedientiam 
ct reuerentiam deUtam , qood in quocunqne statu otflita- 
tem Vniuertitatis et maxime Facoltatis iuridicae pto Tirili 
mea procurabo, qnod bunc gradum non reiteiaboy sed potius 
annum in hoc abno studio complebo, ut me Deus adiuuet 
et sanctomm Enangeliorum conditores. 

Et hoc si fuerit Baecabiureandus, Lioentiandus ▼ero lo- 
co ultimae elausulae adiiciat: 

Quod insignia Doctoralia nullibi assumam iiisi in studio 
Wittenburgensi. 

Doctorandus iuret: 

Neque assumpta repetam et quod, si deierminauero 
muteriam iidei, partem fidei tenebo, contraria pro viribus 
destruendo , per omnia confirmando me sanctae matri eccle* 
sine, ut me Deus adiuuet et sanctorum Euangeliorum con- 
ditores. 



17) Cnd, mn. pfe guitantibus. 



15 



DE EXPENSIS PROMOVENDORVM. 

CAPVT octavvm:» 

Ad haec ut Vniuersitas possit crescere et Doctores pro 
laboribus suis aliquideonsequi^ volumus quodobtenta dispen- 
satione Baccalaureus in canonico vel utroque iure apud deca- 
num deponat aureos undecim et quatuor grossos^ in iure ci- 
uili aureos noueniy septendecim grossos ^^), denarios octo, lA- 
centiatus canonici vel utriusque iuris aureos sedecim^ no- 
uem grossos^ iuris ciuilis tsintum ^^) aureos undecim^ viginti 
grossos, Doctor canonici vel ^®) utriusque iuris tandem duo- 
decim aureos, viginti grossos, octo denarios. Ne autem gra- 
dus Baccalaureatus habeatur contemptui volumus, ut non 
Baccalaureus soluat omnes expensas illum gradum concer- 
nentes, perinde ac si tunc promotus fuisset in Baccalaureum 
Quodsi promouendus legitime per omnia se ostenderit gradu 
dignum, Decanus acceptam pecuniam hoc modo distribuat: 
Nomine Baccalaurei canonici vel utriusque iuris Rectori 
grossos quinque, Decano decem, examiniitoribus duos flore- 
ncs , promotori unum , l^dellis decem grossos , aerario infe- 
rat aureos septem; nomine Licentiati Rectori decem grossos, 
Cancellario decem , Decano decem , examtnatoribus quatuor 



18) Cod, ms. totidem grossos nouem. Quae cum aperte deprauata 
8xnl ita scribendum esse duxi^ proutfactum eat Summam autem nouem 
aureorum etc., eamfuiese, quam iur, ciuil. Lic. soluere debebati ex ipsis 
nostri capituli verbispaullo inferius scriptis intellegitur. 

19) Cod. ms. tandem. 

20) Cod. nw. ut. 

3 



*\.^t<m '*<' T'-\^^^*.j,r,* .- ■ -^ i^fVt,:a r:iu 



:*•*>* ^,#/' ' ♦>'-:<T -,.r' '••"??;. ;i«r Jll^i^^-ra -*?*■ •?-- >* 



,/* . * ,, r A , ,^5irr <, f gC' ^* tf'. 4 

Tvir^Ki iUyi/iftnt, X'fp!T ^ •'XMdniTikmn^ aaua. ^="ira anfmp 



f>^, Oi^Pmo rV5:?/oy^VLTr*iVK. 






f>v t^^ ftttprimui mariv) ^ i—i^nt et ™?i'^^m k cdir- 
'j^fitf h'>i\'y^ tiw^tr^ ^.r.rei tf)^^KnX, 9eA szu ninB cocpaSy 
(»fHSi ^Wyt-ms*^ or*rM r*;i^, imTim i^iie; ita 

I^Antf/t U^fkni 0gi ^lur »\tmrm rhtate t^udeat 

flin^ >fffp^4dn4 tn^if 7§hnm ^ob^ticaat in 

•/f Ifnr? fh\}%Pui*^ H in tfmUuenti Mectnm snppleat. 

Vnllfi^ pnhiu^ im (rrr/fiteator, nisi lUins LicendatiK. 
(l'ifli^Mi pnhiuA'' U%f^ to anno HfAenniter repeut senid et 




17 



secunduni eorura ordinem semper iiitra ^^) quindecim die« ^') 
procurent aliquem scholasticorum terere circulum^ cui prae- 
sideant. Disputationes autem ipsae sint sincerae , amicae, 
non clamorosae et odiosae, magis ad eruendam veritatem 
quam ad inanem gloriam occupandam accommodatae. 



DE HORIS LECTIONVM ET MODO 

LEGENDI. 

CAPVT DECIMVM. 

Quilibet a principio horae usque ad finem legat voce cla- 
ra et intellegihili. Ordinarius id est Praepositus aestate hora 
sexta^hiemaseptima/ordiuariuslegum aestate octaua, hieme 
nona^ alter ordinarius legum hora tertia^ ordinarius nouo- 
rum iurium duodecima , ordinarius Institutionum in aestate 
hora septima in hieme hora octaua legat^ in tertio et quarto 
Decretalium quarta ordinarius Decretorum hora sibi et au- 
ditoribus cangruis ^*) diebus , quibus alii non legent. Ordi- 
narius id est Praepositus legat titulos ordinarios diligen- 
ter ; ordinarit **) leguni teneant *•) inter se hunc ordinem : 
In principio studii id est tertia Nouembris huius anni octaui 
mane legatur Tit. de officio eius cui mandata est iurisdictio 
fl,, facto prandio Tit. de noui operis nunciatione; se- 



22) Cod. ms. iti. 

23) Cod. ms, die. 

24) Cod. ma, congrua. 

25) Cod, ma, ordinarius. 

26) Cod, ms, tenent. 

3* 



.itdkCrmAnuv #. . asinA vr-*-A auube il ' Mi - ^ ^ iim 3«arar f . 
yt.vm e^r.vr, v^t-iT v^ V,r.::Tix *:::=.■ lai <liI:OTi-er- ^^«i-g^ eii- 



APPENDIX. 



FORMVLA PROMOVENDI. 



I 
\ 



'. i»a 



J 



FORMVLA 

QVA WITTENBERGAE VTVNTVR IN CON- 
FERENDO TITVI.O DOCTORATVS. 

AmpUssime Domine Vicecancellarie, praeceptor summa 
obseruantia colende, et vir clarissime, Explorata est huius 
.N. doctrina in examine, et collegii iudicio visus est ad gra- 
dus petitionem admittendus. Nam et in doctrina luris dili- 
genter versatur^ et moribus honestis praeditus est. Ideo 
rogo et collegii et ipsius nomine, ut ei concedas licentiam et 
potestatem accipiendi gradum, et ornamentum doctorum in 
utroque iure. 

Ego igitur authoritate, qua fungor te .N. promoueo, et 
renuntio Doctorem in utroque lure in nomine patris, et filii, 
et spiritus sancti , attribuo etiam priuilegia huius gradus de 
iure concessa. Concedo ut de iure respondeas, qua in re me- 
mineris, et industriam et fidem praestandam esse, non ex 
tuis opinionibus prbnuncies, sed ex scripti et fundati iuris 
sententiis. Ideo enim, ne aut indocti aut mali responderent, 
Augustus sanxit, ne quis responderet, nisi potestate ab Im- 
peratore accepta, deinde attribuo ius cathedrae huius hone- 
stissimae i. ut tibi liceat alios docerc, et enarrare iura et ex- 
plicare. Aperio et propono librum, ut memineris non fin- 
gendas esse opiniones, sine vera authoritate, sed ius scriptum 
et firmas doctorum sententias esse sequendas^ quam ad rem 
opus est assidua lectione et studio. Haldum, qui abundauit 



ingenio, niant semel perf^inantetn interrDgatuai , de qua- 
dam difficiliore quaestione , respondiese , se nunc non posse 
Tcspoadeie, quia triduo a libris abfuifiset, hac Toce Giguifca- 
uit vir prudentissinius assiduitate discendi opus esse iis, 
qui vere et ex fundamentis responderecupiunt. Tribuo et pi- 
leam , vetus insigne docentium tn Ecclesia , quare cogitabis, 
te etiara debere conferre operam et studium ad omandam 
Ecclesiam et ad iilustrandam gloriam Christi, et ut iuxta 
Euangelium modereris humanas leges et ordinationes. Nam 
cum politiae diuinitus sint ordinatae, ut in societate homi- 
num illucescat notitia Dei, omnes politicae ordinationes, 
seruire debent gloriae Christi , sicut scriptum est : Aperite 
portas Principes vestraB, et introibit rex gloriae. Do etiam 
ius aureorum auQulorum , ut sicas hunc ordinem auctum 
dignitate et priuilegiis imperatorum, quia et nostri laboies 
Bunt quaedam togata militia, domi pacem ct bonoa mores 
ictinens. Hoc complexu te admoneo , ut in caussis non in- 
cendere odia et discordias, non seruire affectibus potentium 
velie, sed quantum potes, dare operam ut sis author concor- 
diae publicae. Fostremo precor ut Deus dominus noster le- 
suB Chiietus gubernet tua et omnium studia, ad gloiiam di- 
uininominiB, ct ad salutempubliram. Namconsilia et studia 
non fiuot felicia, nisi gubeinante Deo, sicut ipse inquit: 
Penes me est eapientia et successus. Tu quoque piecipuum 
fiiiem hunc tibi propones, ut tuis laboiibus gloria Dei oinc- 
tui et in docenda iuuentute, et in consiliis dandis. Dixi. 



1 



i 



^•»- 



■^